

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 8: Versus 28
Jesu Fili Dei.Arius contendit esse creaturam, quem daemon confitetur esse Filium Dei. Judaei dicunt:In principe daemoniorum ejicit daemonia,quem daemonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis laesione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis laesus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.